라틴어 문장 검색

ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Aeschinen hypocriten oratores fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 280:1)
nam neque orator esse, qui non didicit, potest, et hos sero potius quam nunquam didicisse quis dixerit, quanquam Aeschines ab initio sit versatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuscunque postea fuit, fecisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 280:3)
item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 288:2)
et praestabit hunc semper orator, semper enim bene dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 291:1)
noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in eventu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 291:3)
ita oratori bene dixisse finis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 293:3)
nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 295:2)
alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 299:2)
tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, (quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 300:1)
item non evertit opus rhetorice, quod . neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 302:3)
ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 304:3)
oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui nesciant, et ipse dicat aliquando, quod nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 304:5)
ex his alterum, id est, an sciat index, de quo dicatur, nihil ad oratoris artem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 305:1)
alteri respondendum, Ars earum est, quae . rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 305:2)
quodsi ratio efficit, ut haec non opinari sed propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem praestare oratori potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 306:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION