라틴어 문장 검색

honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit fine esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 176:5)
princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae fortunae memoriae nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 1:1)
Ergo ille princeps variabit et mutabit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:3)
quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt - si quidem et Theophrastus a divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato - , tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 2:1)
at vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit uni nec suam copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est contemnendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 3:1)
in huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem accepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 3:1)
quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 1:1)
at sumus inquit principes civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:10)
Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis, unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 1:1)
qua princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:2)
quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 69:2)
atque ego statim Syracusanis - erant autem principes mecum - dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:2)
Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:2)
Ex his ijsdem & Lege tertia D. Christopherus Wrennus Eques auratus, Johannes Wallisius S.T.D. & D. Christianus Hugenius, hujus aetatis Geometrarum facile Principes, regulas congressuum & reflexionum duorum corporum seorsim adinvenerunt, & eodem fere tempore cum Societate Regia communicarunt, inter se (quoad has leges) omnino conspirantes;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:4)
Sed quibus Principia posita satis intellecta non fuerint, ij vim consequentiarum minimè percipient, neque praejudicia deponent quibus à multis retro annis insueverunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION