라틴어 문장 검색

"nunc quoque - sed tardum, iam plena iniuria raptae, ibo tamen pelagique deos dextramque secundi, quod superest, complexa Iovis per Tethyos annos grandaevumque patrem supplex miseranda rogabo unam hiemem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권21)
si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae Indorumque dares Serumque Arabumque potentes divitias, mallet eum paupertate pudiea intemerata mori vitamque rependere famae, nee frons triste rigens nimiusque in moribus horror, sed simplex hilarisque fides et mixta pudori gratia, quod si anceps metus ad maiora vocasset, illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas fulmineosque ignes mediique pericula ponti exciperet, melius, quod non adversa probarunt, quae tibi cura tori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam28)
"diva potens nemorum, tibi enim hic, tibi crinis honori debitus, eque tuo venit haec iniuria voto, si bene quid genetrix, si quid venatibus ipse promerui, ne, quaeso, sinas hoc omine Thebas ire nec Arcadiae tantum meruisse pudorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권241)
Accipias praestat quam inferas iniuriam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A4)
Cui convenit cum paupertate, dives est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C22)
Ius omnem supra iniuriam positum scias.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I22)
Magni animi est proprium esse tranquillum, iniurias atque offensiones semper despicere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M8)
Veri boni est pati, non facere iniuriam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U10)
Iniuriam facilius facias quam feras.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 280)
Iniuriam ipse facias, ubi non vindices.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 285)
Qui paupertatem timet, quam timidus est!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 574)
Qui ob hoc iniuriam facit, quia potest, cito desinit, quia fecit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 577)
Re vera memoria beneficiorum fragilis est, iniuriarum tenax.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 651)
Succurre paupertati amicorum, immo potius occurre.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 684)
Secunda in paupertate fortuna est fides.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 710)

SEARCH

MENU NAVIGATION