라틴어 문장 검색

nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 108:3)
servus, cum manumittitur, fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 155:3)
servus invito domino libertatem non consequetur, addictus soluendo citra voluntatem domini consequetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 155:4)
unde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam de hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 251:2)
fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 93:2)
quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 96:2)
maxime autem orando valebit numerorum illa libertas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 239:3)
ipse certe usus est hac libertate:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:3)
quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci παῤῥησίαν. Quid enim minus figuratum quam vera libertas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 74:3)
meminerimus tamen, non per omnia poetas esse oratori sequendos nec libertate verborum nec licentia figurarum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 29:1)
antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis , tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:1)
nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:2)
habet amatores nec immerito Cremuti libertas, quanquam quae dixisse ei nocuerat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:2)
non tamen protinus audiendi, qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 184:3)
quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 186:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION