라틴어 문장 검색

falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:2)
et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:2)
nam id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 49:2)
atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 51:2)
nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:2)
eius duplex virtus, facile percipere et fideliter continere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:3)
nam et sapientem formantes eum, qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva sane, si ipsa demum aestimes, ducunt sicut exquisitas interim ambiguitates;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 336:1)
nam Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 344:1)
quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 402:1)
nos porro quaerimus, quando iis, quae rhetorice praecipit, percipiendis puer maturus esse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 8:1)
in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 8:2)
primum, quod eum, qui eloquentia ceteris praestet, illa quoque, per quae ad eloquentiam pervenitur, diligentissime percepisse credibile est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 36:2)
nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem , addidisset Menelao, quem summum poterat ars efficere, maerorem, consumptis adfectibus, non reperiens, quo digne modo patris vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 198:2)
Ars erit, quae disciplina percipi debet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:2)
artifex est, qui percepit hanc artem, id est, orator, cuius est summa bene dicere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION