라틴어 문장 검색

haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 34:1)
somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 183:1)
quod quis non habuit, non perdidit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 168:8)
inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 195:1)
facere enim probus adolescens periculose quam perpeti turpiter maluit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 235:3)
quod est utile, si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 316:1)
suspectam enim facit iudici causam, et frequenter, quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent, dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patronus et aliis crediderit opus fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 339:2)
nam et ii, quorum officium erat ut traderent , ignari, qui esset , quotiens respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 58:2)
laedere nunquam velimus, longeque absit propositum illud potius amicum quam dictum perdendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:3)
quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 139:2)
Tu enim, inquit, non times, ne locum perdas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 172:4)
ut Cascellio, qui consultatori dicenti, navem lividere volo, perdes, inquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 196:2)
Et artus etiam leviter loco moti perdunt quo viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 3:3)
primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, non debes alienam uxorem optare, ideoque divisionem perdit festinatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:2)
solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 237:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION