라틴어 문장 검색

Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:5)
Sed id ipsum tamen moliri cibo quam medicamento melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 7:1)
Si tamen res coget, ex is aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 7:2)
Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et uinum dedisse memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:7)
Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 9:3)
atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:4)
Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:5)
Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 13:2)
Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi si uires desunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 16:3)
paulatimque euocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, nauigationes et idoneos cibos, donec ex toto conualescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 17:2)
aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidue simile incidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 2:5)
deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine onerauerit, concoctionem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 4:2)
Si uero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 4:3)
si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:3)
Vtile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION