라틴어 문장 검색

haec approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in id verecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum censeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 597:1)
postremo re omissa iam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis ceciderant, interfectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 69:1)
Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 73:1)
si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 197:2)
quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 179:1)
nec rei navalis cura omissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 223:1)
haec nova adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 463:1)
dissipate cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 477:1)
dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus qui Arimini pestilentia adfectus erat domum dimissus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 55:2)
ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:2)
ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 274:1)
qui cum in magistratu esset - prytanin ipsi vocant - multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa quam saepe vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam societatem, unam tum in terris vel viribus vel fide stabilem, retinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 476:1)
auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in provinciam abiit, ne plures ab Hispanis vexarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 25:2)
revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 125:1)
Octavio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 337:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION