라틴어 문장 검색

Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 43장1)
Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota provincia habere instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장1)
Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque versus legationes; obtestatur ut in fide maneant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장5)
His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장1)
Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 7장3)
His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 8장1)
Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis ad Boios proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 10장4)
Ea qui conficeret, Gaium Trebonium legatum relinquit. Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장3)
Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppugnatione destitit atque obviam Caesari proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 12장1)
Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id faceret, petebant:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 17장4)
equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem, quo sint profecti.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장4)
Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum principes Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 32장2)
huic rei praevertendum existimavit et, quod legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum obtinerent, excedere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 33장2)
Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans, "Quo proficiscimur," inquit, "milites?
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 38장1)
Nuntios tota civitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias persequantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 38장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION