라틴어 문장 검색

itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 41:1)
promovent et Samnites signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 591:2)
adversus Liguras tune primum exercitus promotus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha3)
ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccaeos promotum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 38:1)
occupavit tamen Scipio Padum traicere, et ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum causa talem orationem est exorsus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 405:1)
"si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 407:1)
An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 456:1)
Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio avidus certaminis eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 575:1)
ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 577:1)
itaque, priusquam alienarentur omnia, obviam eundum ratus castris in conspectu hostium positis in aciem eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 641:3)
quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 137:1)
indignatione orta summoveri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 70:1)
ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 243:1)
postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 505:1)
quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 602:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION