라틴어 문장 검색

Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: " Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? ". Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장8)
Qui dixit reginae: " In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 9장12)
secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장22)
Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.
(불가타 성경, 집회서, 2장19)
Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
(불가타 성경, 집회서, 2장20)
Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
(불가타 성경, 집회서, 20장33)
Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: "Gladius et fames non erit in terra hac": In gladio et fame consumentur prophetae illi;
(불가타 성경, 예레미야서, 14장15)
Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius.
(불가타 성경, 바룩서, 1장23)
Non est qui noverit viam eius, neque qui cogitet semitam eius.
(불가타 성경, 바룩서, 1장31)
Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii?
(불가타 성경, 바룩서, 4장46)
Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis?
(불가타 성경, 바룩서, 4장49)
et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.
(불가타 성경, 호세아서, 2장12)
Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장7)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
(불가타 성경, 아모스서, 2장7)
Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: " Vivit Deus tuus, Dan! " et " Vivit via, Bersabee! ", et cadent et non resurgent ultra.
(불가타 성경, 아모스서, 8장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION