라틴어 문장 검색

Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis, sed etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 327:3)
id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 7:3)
neque enim tantum id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi virum . nam certe neque intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via, peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis improviso rerum exitu induantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 9:2)
sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 69:2)
quae quidem tantum valent, ut frequenter famam ingenii faciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:2)
hi porro non tantum nocerent, si omnia scriberent uti gesta sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 134:1)
quos ut in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:1)
quae si omnia studiis impenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii viderentur vel diurna tantum computantibus ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 266:1)
Non enim tantum minimum in imo, sed pessimum remanet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 5:5)
Quidam quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant et in quaslibet aures, quicquid illos urserit, exonerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:1)
Et hoc quidem peior est, quod auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:4)
hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:5)
Nemo tantum praesentibus miser est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 9:5)
Seneca Lucilio suo salutem Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfigurari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 61)
Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus, et inprimis a meis rebus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION