라틴어 문장 검색

et cum in latus dextrum, quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 610:1)
nec evasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 9:1)
nam si praetermittimus hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac vana evadat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 150:1)
cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium porta invectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum evasisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 639:2)
clamore et audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis vulneribus evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 86:1)
tum quoque haud magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore evaserunt tenentibusque, cum tot ac tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 342:1)
ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quove eos ageret nova atque insolita libertas opperiens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 351:1)
suas, quae sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare evasuras?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 163:2)
evadent inquit Hannibal;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 163:3)
sed adeo ne fugae quidem iter patuit omnibus viis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 302:1)
cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia haud amplius evaserint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 321:1)
alia subinde spes, postquam haec vana evaserat, excepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 347:1)
ubi sine strepitu ac tumultu primi evaserunt in murum, secuti ordine alii, cum priorum audacia dubiis etiam animum faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 356:1)
iam mille armatorum muri ceperant partem, cum ceterae admotae sunt copiae pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato, quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 358:1)
et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt, ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi caesique ad unum omnes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 580:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION