라틴어 문장 검색

Sic ergo apparet manifeste quod nulla est contradictio inter fidem christianam et philosophiam de aeternitate mundi, si praedicta diligenter inspicientur, sicut etiam manifestabimus, Deo auxiliante in caeteris quaestionibus, in quibus fides christiana et philosophia superficietenus et hominibus minus diligenter considerantibus videbuntur discordare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 62:1)
Dicimus ergo quod mundus non est aeternus, sed de novo creattus, quamvis hoc per rationes demonstrari non possit, ut superius visum est, sicut quaedam alia etiam quae pertinent ad fidem:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 63:1)
Tunc ad rationes ad utramque partem adductas respondendum est, et primo ad rationes quae nituntur probare contrarium veritati, scilicet mundum esse Deo coaeternum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 64:1)
Quomodo enim potes dicere quod illud dependet ex potentia materiae cuius productio non est ex materia, sicut est mundus?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:2)
Apparet enim cuilibet quod factio mundi non potuit esse generatio.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:3)
Dico ergo quod mundus factus est et de novo factus est, quia non est coaeternus Deo.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:5)
et sic mundus est novus, et tale novum non oportet esse in tempore.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 76:5)
et sic mundus non est novus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 76:8)
Unde mundus in nulla duratione potest esse novus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 76:9)
Unde illa ratio sexta innititur principiis naturalibus, et dictum est superius quod qui ponit mundum esse factum novum, dimittere debet causas naturales et quaerere causam superiorem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 77:9)
et actio voluntatis divinae est ante tempus, saltem illa qua mundum et tempus agebat.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 82:4)
Sic se habet voluntas Dei quae est in nunc aeternitatis, et factio mundi quae est in nunc temporis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 83:3)
Nec credas quod philosophus qui vitam suam posuit in studio sapientiae, contradixit veritati fidei catholicae in aliquo, sed magis studeas, quia modicum habes intellectum respectu philosophorum qui fuerunt et sunt sapientes mundi, ut possis intelligere sermones eorum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:3)
Ideo philosophus speculando entia causata, quae sunt in mundo, et naturas eorum et ordinem eorum ad invicem inducitur in speculationem altissimarum causarum rerum, quia cognitio effectuum est quaedam manuductio in cognitionem suae causae;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:5)
si enim in mundo nihil esset quod aliam causam non haberet, universaliter nihil esset.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION