라틴어 문장 검색

Depugnant ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:5)
praeterea opere vacat exactor alienorum operum, et amisso rege totum dilabitur, nec umquam plus unum patiuntur melioremque pugna quaerunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 113:3)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:1)
" Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 161:5)
Ista quae appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:3)
Quid ruimus in pugnam ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 238:1)
Videre solemus inter matutina harenae spectacula tauri et ursi pugnam inter se colligatorum, quos, cum alter alterum vexarunt, suus confector expectat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 242:1)
nam pigritia et haesitatio pugnam et inconstantiam ostendit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 42:2)
post tuam pugnam pugnauimus, post meam uicimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.10)
Nulla uis est quae arma, pugnam, uulnera non habet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.16)
Nunc ede nati nobilem pugnam mei.
(세네카, Hercules Furens 11:25)
aquilaque pugnam signifer mota vocat.
(세네카, Phoenissae 398:1)
dimitte pugnas, libera patriam metu,
(세네카, Phoenissae 653:1)
Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium, sed fabula uinci?
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION