라틴어 문장 검색

Vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam, non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장33)
Iugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 34장3)
Sed quaestio exercita aspere violenterque ex rumore et libidine plebis:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장6)
quanto magis hoc mihi faciendum est, cum longiore mora opus sit, ut sol vas quaestionem quam ut proponas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 1:3)
Quid te torques et maceras in ea quaestione, quam subtilius est contempsisse quam solvere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 6:2)
quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas fecerunt, quae ut sint verae, tamen mendacio similes sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 8:4)
Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:2)
Innumerabiles quaestiones sunt de animo tantum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 34:1)
alioqui si voluero facere partium partes, quaestionum liber fiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 17:8)
Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 13:1)
In duas ergo quaestiones locus iste dividitur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 4:2)
Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 10:5)
"Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:1)
" Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:3)
Huic quaestioni suum diem dabimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION