라틴어 문장 검색

quare in suadendo et dissuadendo tria primum spectanda erunt, quid sit de quo , qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 232:2)
quare et, cum Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas (ita vitam pollicente eo) exurat, non cupiditatem lucis allegabimus (haec enim si valet in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), sed ut reipublicae se servet hortabimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 263:1)
Quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 16:4)
Quare singulis consilium ex propria ratione nascetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 53:1)
Quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura crimina;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 103:5)
Quare, etiamsi non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 110:2)
Quare non minus laborandum est, ut iudex, quae vere dicimus quam quae fingimus, credat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 123:3)
Quare, cum dicere liceat, est mihi filius iuvenis, omnia illa supervacua:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:5)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
nescire nos quomodo factum sit aut quare, mirari sed probaturos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 145:2)
Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:3)
Quare mihi videntur magnopere damnandi, qui totum hoc genus a praeceptis removerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 9:3)
Quare potest et coisse cum viro, quae non peperit, et non esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 84:1)
In omnibus porro, quae fiunt, quaeritur aut Quare?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 126:2)
Quare, si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 230:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION