라틴어 문장 검색

scilicet, quomodo sententias, verba, figuras, colores:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 46:2)
nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, an sit, quomodo an ultra oceanum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 76:1)
animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit, qua mente Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quomodo laturus sit Caesar, si Ptolemaeus Pompeium occiderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 77:1)
De animo quomodo quaeratur, satis dictum est, cum ita diviserimus, an voluerit, an potuerit, an fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 126:2)
et quomodo factum sit, ferro an veneno;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 186:2)
ea debent praestare sine dubio et admirabilem et iucundam orationem, verum admirabilem non sic, quomodo prodigia miramur, et iucundam non deformi voluptate sed cum laude ac dignitate coniuncta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 34:1)
multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:4)
quomodo potest probare Ciceronem, qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 216:4)
quomodo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:2)
nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:5)
quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 24:2)
nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, , expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 49:2)
ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 115:1)
aut quid interest quomodo dicatur, cum et res et animus intelligitur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 122:4)
quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION