라틴어 문장 검색

Nulli igitur dubium esse potest, quod, cum omnes termini dupli sint, ita differentiae quoque eorum terminorum duplae esse videantur, ut uno minus termino in differentiis omnes paene dispositos subter terminos, quorum sunt ipsae differentiae, superior ordo reddiderit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 9:1)
vel si sit in quattuor terminis disiuncta proportio, quod fit sub utrisque extremitatibus, id duarum medietatum multiplicatione concrescat, ut, si sint ij iiij viij xvj, quod fit ex bis xvj, id ex quater viij reddatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 22:3)
Namque in hac dispositione iij iiij vj tres ad quattuor comparati sesquitertiam habitudinem, sex vero ad quattuor, sesqualteram reddunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:4)
Nos autem praestare debemus quatenus, quemadmodum dato calamo extremis foraminibus manentibus musicis mos est, ut medium foramen permutantes atque alios aperientes alios digitis occludentes diversos emittant sonos, vel cum duabus altrinsecus protensis chordis medii nervi sonum musicus vel adstringendo tenuat vel remittendo gravat:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:1)
ut x et xl si iunxero, efficiunt l, quos si dividam, xxv redduntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:2)
Novem igitur ad vj sesqualter est. Et eorum differentia ternarius est, qui comparatus contra maiorum differentiam, id est septenarii et novenarii, qui binarius est, reddit sesqualteram proportionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:9)
Namque viij ad vj et xiiij ad xij comparati sesquitertiam proportionem reddunt, et simul diatessaron consonantiam;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:20)
vj vero ad viiij vel viij ad xij comparati reddunt proportionem sesqualteram, sed diapente efficiunt symphoniam;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:21)
Naturae uarias reddere causas:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 23:1)
Hic si frena remiserit,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 16:1)
Hanc si curuans dextra remisit,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 29:1)
Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:1)
reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem, quas sua contagione commaculant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:17)
Igitur te pulchrum uideri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:20)
Rerum reddit imagines,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION