라틴어 문장 검색

Undecies una surrexti, Zoile, cena, Et mutata tibi est synthesis undecies, Sudor inhaereret madida ne veste retentus Et laxam tenuis laederet aura cutem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXIX1)
Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret Et rudis hibernis villa nataret aquis, Plurima, quae posset subitos effundere nimbos, Muneribus venit tegula missa tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVI1)
Discursus varios vagumque mane Et fastus et have potentiorum Cum perferre patique iam negaret, Coepit fingere Caelius podagram.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIX1)
Solus Iuleas cum iam retineret habenas, Tradidit inque suo tertius orbe fuit;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI6)
Nec doctum satis et parum severum, Sed non rusticulum tamen libellum Facundo mea Plinio Thalia I perfer:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX1)
Illic Orphea protinus videbis Udi vertice lubricum theatri Mirantisque feras avemque regis, Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX3)
Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis, Cecropium superas qui bonitate senem, Sic tibi consoceri claros retinere penates Perpetua natae det face casta Venus:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIII1)
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos Et viridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV1)
Littera facundi gratum mihi pignus amici Pertulit, Ausoniae dona severa togae, Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti, Vellet Maecenas Caesarianus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIII1)
Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras Pictaque pampineis videris arva iugis, Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae Carmina, purpurea sed modo culta toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIII1)
Si potes ista pati, si nil perferre recusas, Invenies qui te ducere, Sila, velit.'
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII10)
Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique, Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LX7)
Romanam condere gentem latenter ostendit hinc odium Iunonis Aeneam pertulisse, quod Romanae gentis auctor extabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 333)
poetae quidem fingunt hunc regem esse ventorum, sed ut Varro dicit, rex fuit insularum, ex quarum nebulis et fumo Vulcaniae insulae praedicens futura flabra ventorum inperitis visus est ventos sua potestate retinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 523)
alii dicunt, quod stuprum Libero patri inferre temptaverint ac propterea hoc pertulerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6716)

SEARCH

MENU NAVIGATION