라틴어 문장 검색

Non enim argumentando tractatur hoc genus, sed tamquam expli- cando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo, defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum verborum, in quo, etiam si propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 1:5)
M. Tuccium, accusatorem silum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi fecit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 1:4)
Et sive invicem accusant, sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit (ut Roscius in accusatores suos, quamvis reos non fecisset), sive in ipsos, quos sua manu periisse dicemus, factum deflectitur, lion aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:9)
vobis autem tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam vestri ordinis reos reperiatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장2)
ac, ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut modo ostendi) partitione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 78:2)
unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 169:2)
cum vero de reo et de facto quaeritur, naturalis ordo est, ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 86:2)
Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION