라틴어 문장 검색

sed hoc nimis angustum, nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 130:1)
et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum, hic subsecutus quomodo transient, utrum rate an piscatorio navigio, nemo sciebat, Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, in delphino sedisse et sic tanquam Ariona transvectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 150:1)
ridiculum est autem omne, quod aperte fingitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 179:3)
sed simulatio est opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:3)
Celsinam enim videri sibi virum finxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 194:6)
quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 198:2)
alienam finxit Iuba, qui querenti, quod ab equo suo esset aspersus, quid?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 199:1)
seu ficti notis versibus similes, quae παρωͺδία dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 206:2)
quae, nisi fingantur, stulta sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 208:2)
nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit studiorum eorundem, sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae, et diversas partes altercationis modo tueri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:3)
finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 26:1)
fingamus ergo ab alio restitutum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 65:8)
ideoque schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus fines, quales utrinque esse optimi poterunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 148:1)
illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus meis (meos enim semper adolescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 158:3)
praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 200:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION