라틴어 문장 검색

avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam, elicuit comiter sciscitando ut fateretur esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 359:2)
legati senatum cum adissent, ab senatu reiecti ad populum deos rogaverunt, quorum sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordia caperet quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 202:1)
di pium movere bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 66:2)
iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma quibus nulla nisi in armis relinquitur spes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 11:1)
exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 110:2)
tum P. Decium consulem purum piumque deis immortalibus visum aeque ac si T. Manlius collega eius devoveretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 80:1)
eundem P. Decium qui sacra publica populi Romani faceret legi rite non potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 81:1)
magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 7:1)
qui inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus, quod eius belli causa votum Marti foret, id non rite factum de integro atque amplius faciundum esse, et ludos magnos et aedes Veneri Erycinae ac Menti vovendas esse et supplicationem lectisterniumque habendum et ver sacrum vovendum, si bellatum prospere esset resque publica in eodem quo ante bellum fuisset statu permansisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 111:1)
votis rite nuncupatis supplicatio edicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 121:1)
neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 383:2)
deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 565:1)
quaerendum virum optimum in civitate esse qui rite hospitio acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 153:2)
et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 416:3)
cum renuntiassent consules rem divinam rite peractam esse et precationi annuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi, tum litterae Valerii Aureliique lectae et legati Atheniensium auditi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION