라틴어 문장 검색

quarum sacra fero poeta enim quasi musarum sacerdos est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4762)
Aufidius Modestus legisse se affirmabat, hunc morem esse Da- corum, ut cum ad bella proficiscerentur, non prius rem capesserent, quam de Histro certum modum haurientes ore in modum sacri vini, iurarent, non se ad patriae sedes regressuros nisi hostibus caesis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4974)
hanc Vergilius genere feminino appellat, alii, inter quos Varro, masculino, ut 'hic Pales'. huic sacra solvuntur xi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 17)
qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilaceraverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2682)
Glaucus, Sisyphi filius, cum ad gymnicum certamen quadrigam duceret, adplicuit ad vicum Boeotiae Potnias et equas potum ad fontem sacrum per ignorantiam duxit, unde qui bibissent in furorem agi solebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2685)
quod autem dicit 'Iovis quercus' et 'ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra', non re vera consecratos lucos nos dicit petere debere, sed ita densos, quales sunt illi, quos re- ligio defendit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3322)
unde apparet Iovis quercum et sacram umbram ge- neralia esse, non specialia epitheta;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3323)
(quaesitas ad sacra boves iunonis) manifestum est a Cy- dippe, Argivae Iunonis sacerdote, hoc tractum, quae, cum boves deessent, filios suos Clebin et Bitonem plaustro subiunxit et sic ad templum deducta est, quod fas non erat illam venire sine plaustro:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5321)
nam apparet ad sacra Iunonis boves in illis regionibus defuisse, in quibus pestilen- tiam fuisse demonstrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5322)
sacer ignis quem Graeci ἱερα`ν νόσον vocant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5661)
haec autem non sunt per poeticam licentiam dicta, sed ex Aegyptiis tracta sunt sacris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3633)
Cicones autem Thraces mulieres sunt, quae ab Orpheo spretae carpsere eum per Liberi sacra simulata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5192)
nocturnique orgia quia sacra eius nocte celebrantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5201)
postea tamen pestilentia affectos ex responso oraculi urbem restituisse sacraque Parthenopes cum magna religione suscepisse, nomen autem Neapoli ob recentem institutionem imposuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5634)
"adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION