라틴어 문장 검색

cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 6:2)
ceterum nec cohibere parietibus deos neque in ullam humani oris speciem adsimulare ex magnitudine caelestium arbitrantur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 3:1)
hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 3:2)
quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et domum latius teneant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 4:2)
nec quicquam notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 2:1)
sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 5:1)
ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 3:1)
scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 2:1)
procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum arbitrabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 5:2)
quidam artem abesse legentibus arbitrantur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 6:3)
atque illi modo cauti ac sapientes prompti post eventum ac magniloqui erant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 2:1)
Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 1:1)
multi arbitrabantur compositum auctumque rumorem mixtis iam Othonianis, qui ad evocandum Galbam laeta falso vulgaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장6)
His et pluribus in eundem modum perpulerant ut ne legati quidem ac duces partium restingui posse iracun- diam exercitus arbitrarentur, cum haud ignari discriminis sui Viennenses, velamenta et infulas praeferentes, ubi agmen incesserat, arma genua vestigia prensando flexere militum animos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장1)
sapientibus quietis et rei publicae cura;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION