라틴어 문장 검색

nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 25:1)
cum pergeret nihilo segnius referre ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros si de ea re fieret senatus consultum dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 83:1)
Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter, sed segnior:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 480:1)
in quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam polliceor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 91:1)
Heraclea sita est in radicibus Oetae montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 270:1)
in dies deinde pauciores et segnius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 281:2)
ne tamen segnia aestiva essent et Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 52:2)
Aemilium et Sami segnis diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam Polyxenidam, bis nequiquam ab se provocatum, potestatem pugnae facturum esse, et turpe existimabat Eumenis classem adiuvare consulem ad traiciendas in Asiam legiones, se Colophonis obsessae auxilio, incertam finem habituro, alligari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 302:1)
ceterum, postquam nullum ex composite signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 68:2)
Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 70:1)
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:2)
praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 278:1)
nulla praecipitia saxa, nullae rupes obstant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 283:3)
itaque plerique praecipites per vastam altitudinem prolapsi aut debilitati exanimantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:1)
agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION