라틴어 문장 검색

scilicet ille quidem tranquilla pace fruatur;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:82)
venere superbi, scilicet ut Latio respersos sanguine currus adspicerem!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:170)
scilicet in vulgus manant exempla regentum, utque ducum lituos, sic mores castra sequuntur.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:86)
Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:1)
Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:1)
Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,quod in ea parte, qua deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 3:1)
Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet non vindemiae laboraverimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 12:1)
Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium, quod scilicet ei convenit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 13:3)
Sic permensum et perlibratum opus in similitudinem vervacti semper procedit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 13:3)
nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:4)
Nam utraque ista Iuli Attici ratio convincitur exemplo arbustivae positionis, quae scilicet multo validiorem fertilioremque stirpem reddit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 6:4)
Scilicet plerumque simili genere peccari etiam ab agricolis, qui pulcherrime positas vineas, antequam pubescant, variis ex causis destituunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 2:5)
Melius scilicet postea cultam esse tertiam illam fundi partem quam antea universam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 6:5)
Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicae persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem sui vitem configuret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 1:1)
Nam illae minimum vindemiae conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION