라틴어 문장 검색

tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
Poterant vi tus simplicibus obstare remedia simplicia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 14:4)
Simplex erat ex causa simplici valitudo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 18:6)
conpositio aspera et quae uitaret conpositionem, sententiae uiuae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:7)
Nam ipsum regale genus civitatis non modo non est reprehendendum, sed haud scio an reliquis simplicibus longe anteponendum, si ullum probarem simplex rei publicae genus, sed ita, quoad statum suum retinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 66:3)
Cibus autem simplex non habet controversam moram, dum simul in simplicem sucum vertitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 29:1)
Et quia non numero solum numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con- cinnitatis - compositione potest intellegi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:2)
Simplicioribus litteris non est praeponendus succus grammaticae artis, meliores enim sunt communes litterae et simpliciores ad solam utilitatem pertinentes;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:26)
Motus medius Nodorum Satellitis extimi Jovialis est ad motum medium Nodorum Lunae nostrae, in ratione composita ex ratione duplicata temporis periodici Terrae circa Solem ad tempus periodicum Jovis circa Solem, & ratione simplici temporis periodici Satellitis circa Jovem ad tempus periodicum Jovis circa Solem, & ratione simplici temporis periodici Satellitis circa Jovem ad tempus periodicum Lunae circa Terram:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 10:2)
an sit suum cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus, genus ipsum verborum quasi quadam forma et lumine orationis appareat, sitque omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci vocant σχήματα.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 1:2)
Nam et singulis totis sic diversae partes ad compositionem ipsorum conveniunt, ut tamen in suis naturis sint disjunctae, quae quadam aggregatione sunt conjunctae, velut ossa et caro in humano corpore, vel ligna et lapides in unius domus compositione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:23)
Non propter hoc naturam illam boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius solus, aut Spiritus sanctus, id est, aut sola est ista nominis Trinitas sine substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt, sed ideo simplex dicitur quia est hoc quod habet, excepto quod relative quoque persona ad alteram dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:12)
Duae sunt etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias eum ambulare necesse est. Quod enim quisque nouit id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime se cum illam simplicem trahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION