라틴어 문장 검색

His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장93)
Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia vero in singulis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장17)
Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장45)
longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos uiuos inciderint, considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, leuorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et siue quid inseritur alteri, siue quid partem alterius in se recipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 23:3)
et qui ampla ualetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 65:3)
Sed cum proposuerim signa, quae in omni aduersa ualetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 1:1)
propriae, quae singulis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 1:4)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:3)
Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morborum, ad singulorum curationes ueniam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 1:1)
Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 3:2)
nunc ad singulas earum species descendam.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 1:2)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:3)
Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 11:5)
discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 13장 1:2)
orbes uero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION