라틴어 문장 검색

domesticam disciplinam in paruis ac maioribus rebus diligenter adeo seuereque rexit, ut pistorem alium quam sibi panem conuiuis subicientem compedibus uinxerit, libertum gratissimum ob adulteratam equitis Romani uxorem, quamuis nullo querente, capitali poena adfecerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 48장 1:2)
nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 1:3)
urbani, seruate uxores:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 51장 1:2)
dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit, ut Naso scripsit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 1:1)
plerisque confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre iussisset cum ipse abesset, uti uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot uellet ducere liceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 3:3)
in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide rettulissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 2:1)
interrogatusque, cur igitur repudiasset uxorem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 2:2)
et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 3:3)
ne legatorum quidem cuiquam, nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 1:3)
quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 4:1)
hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater erat dimittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 63장 2:1)
desiderauit enim nonnumquam, ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem, cum ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se relictis omnibus contulisset, [et] hic secretum de comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 3:2)
uxor mea est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 2:4)
circa libidines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad uitiandas uirgines promptior, quae sibi undique etiam ab uxore conquirerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:3)
ueste non temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION