라틴어 문장 검색

Haec vero, quae sunt in philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque veri simile est, eliciendum acutis atque acribus eaque exercitata oratione poliuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:5)
aliud quiddam maius et ingenia me hortantur vestra et aetates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:3)
quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandum valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura dedissent, eloquentia praestitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 140:3)
quo cum ingressus esses, repente te quasi quidam aestus ingeni tui procul a terra abripuit atque in altum a conspectu paene omnium abstraxit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:1)
Id accidere credo, vel quod ingeni specimen est quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 160:1)
mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem, quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia, quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 218:4)
non enim ille mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:2)
conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:9)
Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 12:1)
Sed posteaquam coepit rationem huius operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Siculo ingenii, quam videretur natura humana ferre potuisse, iudicavi fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:1)
Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:7)
Istae quidem artes, si modo aliquid valent, id valent, ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, quo facilius possint maiora discere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:8)
Non hercule, inquit, Scipio, dubito, quin tibi ingenio praestiterit nemo, usu quidem in re publica rerum maximarum facile omnis viceris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 61:2)
Si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se, qui sunt cives in eadem re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:7)
Atqui ad hoc, de quo agitur, non quaerimus gentem, ingenia quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION