라틴어 문장 검색

Aequis auribus Callisthenes veluti vindex publicae libertatis audiebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 20:1)
Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 28:2)
Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 18:1)
Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 23:1)
Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo Stridore aures fatigabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 13:2)
Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat, aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant, pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli, baculum aureum berylli distiuguebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 33:1)
"Surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:51)
"Sed si audire vis non fictas tuorum militum voces, verum necessitate ultima expressas, praebe, quaeso, propitias aures imperium atque auspicium tuum constantissime secutis et, quocumque pergis, secuturis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:8)
Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 27:1)
Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus variaeque nautarum voces hortantium pavidas aures inpleverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 7:1)
Clamor hinc expectare, hinc ire iubentium dissonaeque voces numquam idem atque unum tendentium non oculorum modo usum, sed etiam aurium abstulerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 14:1)
Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem, cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 21:1)
alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 33:2)
In- terim, quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures inplebat, dissimulans causam irae, quo gravior criminantis auctoritas esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 33:1)
Hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis criminibus occupant aures.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION