라틴어 문장 검색

Scaevola denique consultus, quid feriis agi liceret, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:1)
Tunc Patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque praeliares neque puri neque comitiales essent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 24:1)
et quod Iulius Modestus adfirmat Messala augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum Nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non videri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:2)
Plene, ut arbitror, anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum vocabulis et observatione consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:1)
et, ne tanto secreto nuda praestetur adsertio, auctoritates veterum de singulis consulamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 6:3)
postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestivo, quo tempore summum sui consequitur augmentum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:3)
nam consultus Apollo Clarius, quis deorum habendus sit qui vocatur Ἰαὼ, ita effatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 19:2)
Consulunt hunc deum et absentes missis diplomatibus consignatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:1)
Sic et imperator Traianus initurus ex ea provincia Parthiam cum exercitu constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima huiusce numinis ceperant experimenta, ut de eventu consuleret rei coeptae, egit Romano consilio prius explorando fidem religionis, ne forte fraus subesset humana:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:3)
Tunc aliis codicillis conscriptis signatisque consuluit, an Romam perpetuo bello rediturus esset?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:1)
Satis serio et Catonem laudavit et sibi, ne quis adfectaret res novare, consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:5)
Sed, ut a feminis ad viros et a lascivis iocis ad honestos revertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:1)
Forte his diebus Cascellius consultus a quodam, an nux pinea pomum esset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:3)
— Pecudumque reclusis Pectoribus inhians spirantia consulit exta.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 2:3)
Varro ait Graecum hunc esse morem, quia sive ipse sive qui ab eo relicti aram Maximam statuerunt Graeco ritu sacrificaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION