라틴어 문장 검색

Mihi et temptandi aliquid et quiescendi illo auctore ratio constabit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:5)
Tunc enim subit recordatio:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 3:2)
Increverat valetudo, quam temperantia mitigare temptavit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 9:1)
Nec ignoro suscipiendas offensas in eligendo praeceptore, sed oportet me non modo offensas, verum etiam simultates pro fratris tui filiis tam aequo animo subire quam parentes pro suis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 5:1)
Collegae optimi meique amantissimi, de communis officii necessitatibus praelocuti, excusare me et eximere temptarunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 3:1)
Praeterea cum recordarer, quanta pro isdem Baeticis superiore advocatione etiam pericula subissem, conservandum veteris officii meritum novo videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:1)
Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 10:3)
Habet quidem gloria, in studiis praesertim, quiddam ἀκοινώνητον nobis tamen nullum certamen nulla contentio, cum uterque pari iugo non pro se sed pro causa niteretur, cuius et magnitudo et utilitas visa est postulare, ne tantum oneris singulis actionibus subiremus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 7:1)
Coniectabis ex hoc quantas contentiones, quantas etiam offensas subierimus dumtaxat ad breve tempus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 25:1)
His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
Quare ego vero Corelliae adero promptissime nec subire offensas recusabo;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:1)
Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptavi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:1)
Proxime cum apud centumviros in quadruplici iudicio dixissem, subiit recordatio egisse me iuvenem aeque in quadruplici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 1:1)
Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum quantum laboris exhauserit frustra.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:1)
vitem quattuor columellae Carystiae subeunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION