라틴어 문장 검색

Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae, Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin, Seu tua veridicae discunt responsa sorores, Plana suburbani qua cubat unda freti, Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis, Sive salutiferis candidus Anxur aquis, Mittimus, o rerum felix tutela salusque, Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, I1)
Nascere Dardanio promissum nomen Iulo, Vera deu=m suboles;
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, III1)
Marcelline, boni suboles sincera parentis, Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo, Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus, Accipe et haec memori pectore vota tene:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXV1)
Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII3)
Acris equi suboles magno sic pulvere gaudet, Sic vitulus molli proelia fronte cupit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVIII4)
Hic, qui retorto crine Maurus incedit, Subolem fatetur esse se coci Santrae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIX3)
Miror, quod Bassi filia potat aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIX2)
Poscit iam dotem filia grandis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, X18)
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus, Filia ficosa est et gener atque nepos, Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXI1)
Hoc me frigore basiet nec uxor, Blandis filia nec rudis labellis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV3)
Os blaesum tibi debilisque lingua est, Nobis filia fortius loquetur:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXV5)
Pyrrhae filia, Nestoris noverca, Quam vidit Niobe puella canam, Laertes aviam senex vocavit, Nutricem Priamus, socrum Thyestes, Iam cornicibus omnibus superstes, Hoc tandem sita prurit in sepulchro Calvo Plutia cum Melanthione.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVII1)
Addat cum mihi Caecubum minister Idaeo resolutior cinaedo, Quo nec filia cultior nec uxor Nec mater tua nec soror recumbit, Vis spectem potius tuas lucernas Aut citrum vetus Indicosque dentes?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVIII1)
Triste supercilium durique severa Catonis Frons et aratoris filia Fabricii Et personati fastus et regula morum Quidquid et in tenebris non sumus, ite foras.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, II1)
Sacra laresque Phrygum, quos Troiae maluit heres Quam rapere arsuras Laomedontis opes, Scriptus et aeterno nunc primum Iuppiter auro Et soror et summi filia tota patris, Et qui purpureis iam tertia nomina fastis, Iane, refers Nervae;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, IV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION