라틴어 문장 검색

nulla tempestate tecta, nullo igne laedantur :
(세네카, 행복론, Liber VI 192:6)
Ille est enim vinculum, per quod res publica cohaeret, ille spiritus vitalis, quem haec tot milia trahunt nihil ipsa per se futura nisi onus et praeda, si mens illa imperii subtrahatur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 21:2)
possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 40:3)
timent praeterea contemptum, et non rettulisse laedentibus gratiam infirmitas videtur, non clementia ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 40:4)
nunc illum hortamur, ut manifeste laesus animum in potestate habeat et poenam, si tuto poterit, donet, si minus, temperet longeque sit in suis quam in alienis iniuriis exorabilior.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 123:3)
Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 124:1)
sed quia nec ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen), extra finitionem nostram cadit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:1)
Ne angustare videar vim eius et quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commutationem loci sequuntur incommoda :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 27:3)
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 4:1)
Sed ut omnia alia exempla praeteream, ut in me quoque ipso alia taceam funera, bis me fraterno luctu aggressa fortuna est, bis intellexit laedi me posse, vinci non posse.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 96:1)
Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 155:5)
invulnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:5)
Prior illa natura gravior est, haec levior et tantum delicatis gravis, qua non laeduntur homines sed offenduntur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 19:3)
Quodsi iniuria nihil laedere potest ex his quae propria sapientis sunt, quia virtute salva sua salva sunt, iniuria sapienti non potest fieri.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 23:4)
non potest ergo laedi sapiens.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION