라틴어 문장 검색

tune firmat sese, fletumque ac triste renidens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권321)
orant succedere muris dignarique domos, nec tecta hostilia victor aspernatus init;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권382)
Lux cotidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fruetus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 8:1)
Quanta praeterea sacra, quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moveantur, sciunt homines illius urbis, in qua daemoniorum conventus consedit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:5)
Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino in re militari ausus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. III. 1:3)
Scribit autem Eutropius, quod Constantinus in Brittania creatus imperator, patri in regnum successerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.7)
ita ut passim et fideles catholici firmarentur, et deprauati uiam correctionis agnoscerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:6)
Inplentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides catholica inculcata firmatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:7)
At illis decedentibus, cum successisset actas tempestatis illius nescia, et praesentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta ueritatis ac iustitiae moderamina concussa ac subuersa sunt, ut earum non dicam uestigium, sed ne memoria quidem, praeter in paucis et ualde paucis ulla appareret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII.6)
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:8)
Sed hoc, quod ipse dicere et sentire potuisti, credo, quia mea apud te uolueris responsione firmari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:7)
SUCCESSIT Augustino in episcopatum Laurentius, quem ipse idcirco adhuc uiuens ordinauerat, ne, se defuncto, status ecclesiae tam rudis uel ad horam pastore destitutus uacillare inciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV.2)
CUI statim successit in pontificatum Iustus, qui erat Hrofensis ecclesiae episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.2)
Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias uitauit, uerum etiam eidem peremto in regni gloriam successit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:7)
Ut Honorius, qui Iusto in episcopatum Dorouernensis ecclesiae successit, ab eodem papa Honorio pallium et litteras acceperit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION