라틴어 문장 검색

at licet et prodest Pompeias ire per umbras, Virginis aetheriis cum caput ardet equis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 78:2)
contempto colitur lectus et umbra foro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 114:3)
iamque dies medius tenues contraxerat umbras, inque pari spatio vesper et ortus erant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 150:3)
denique, si moriar, subeam pacatius arvum, ossa nec a Scythica nostra premantur humo, nec male compositos, ut scilicet exule dignum, Bistonii cineres ungula pulset equi, et ne, si superest aliquis post funera sensus, terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 241)
effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, talibus ut levius sit caruisse malum, at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti in tamen humano contigit esse loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 320)
Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus, paene minus nullo Smyrna petenda loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 327)
quid referam veteres Romanae gentis, apud quos exulibus tellus ultima Tibur erat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 334)
ille habuit comites primos telluris Achivae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 414)
di procul a cunctis, qui te venerantur amantque huius notitiam gentis habere velint, nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas vivere, si vita est mortis habenda genus, nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum, truxque Getes armis, grandine pugnet hiems . nos habeat regio nec pomo feta nec uvis, et cuius nullum cesset ab hoste latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 74)
te modo Campus habet, densa modo porticus umbra nunc, in quo ponis tempora rara, forum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 830)
quod mare, quod tellus, adpone quod educat aër, nil ibi, quod nobis esuriatur, erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 104)
vos estis fracto tellus non dura phaselo, quamque negant multi, vos mihi fertis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1017)
hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo, siquid habet sensus umbra diserta, petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 245)
membra reformidant mollem quoque saucia tactum, vanaque sollicitis incutit umbra metum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 77)
ultima me tellus, ultimus orbis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 735)

SEARCH

MENU NAVIGATION