라틴어 문장 검색

(5) Si dicas, quod verum est quantum ad corpora, sicut videtur Augustinus dicere in V De civitate dei, quod "afflatus sidereos" possumus dicere valere usque ad corpum transmutationes, non autem ad animae, contra:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:1)
vires animae vegetabilis et sensibilis non operantur extra sui organi harmoniam;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:2)
si ergo harmonia regatur afflatibus sidereis, per consequens et operationes animae sensibilis et vegetabilis afflatibus sidereis regulabuntur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 6:3)
(6) Ulterius etiam hoc videtur de anima rationali, quia dicit Philosophus, quod intellectus noster est cum continuo et tempore.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 7:1)
(7) Item, dicit Philosophus, quod anima est instrumentum inteligentiae et quod intelligentia imprimit in eam et illuminat eam;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:1)
ergo intelligentia movendo causat formas illuminationis in anima intellectuali.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:2)
ergo intelligentia sic movens erit immediata animae;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:4)
aut ergo est immediata per seipsam aut per aliquod medium deferens causalitatem suam ad animam.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:5)
Oportet ergo, quod medium sit, quod deferat illuminationes eius ad animam.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:7)
Ergo intelligentia per motum caeli regulat et causat operationes intellectualis animae.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:9)
Cum tamen dispositio fatalis exclusibilis sit et impedibilis ab oppositis dispositionibus inventis in materia, exclusibilis etiam est ab oppositis dispositionibus inventis in anima sensibili.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:2)
Hoc enim faciunt apprehensa in virtutibus animae sensibilis, quod faciunt dispositiones activarum et passivarum qualitatum in corporibus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:3)
(7) Ad hoc quod obicitur de illuminatione intellectus animae rationalis, secundum philosophiam dupliciter respondetur:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:1)
Uno modo secundum Stoicos, qui ponunt, quod omnis substantia nobilior per imperium habet movere inferiorem et inferior oboedit ei, sicut in fascinationibus anima unius videndo alterum impedit et ligat operationes eius;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:2)
dicunt enim, quod virtute alicuius naturae superioris, sive intelligentiae sive stellae, anima unius ponitur in gradu superiori et alterius in inferiori, et tunc inferior nata est mutari ab apprehensione superioris, et sic fieri fascinationem, et quod dicit Aristoteles, quod inter movens et motum non est medium, non dicunt intelligi semper de immediatione loci sive spatii, sed de immediatione gradus superioris et inferioris, ponentes exemplum de eo quod prius inductum est, quia organum imaginationis non est immediatum vasis seminariis et tamen imagine mulieris concepta extenduntur vasa seminaria et affluit semen propter immediationem superioritatis et inferioritatis, quae est inter praecipiens et id cui praecipitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION