라틴어 문장 검색

cum duae acies, duo diversa proelia circumventos Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent neque in castra retro neque in montes, unde se novus hostis obiecerat, iter fugae esset, et equitem passim liberis frenis distulissent equi, Veientium maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 367:1)
nihil nec imperium nec maiestas valebat, dataque mox terga hostibus forent, ni Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 409:2)
nec dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 413:2)
itaque e maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:2)
denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, virgasque eis quibus proditorem agerent in urbem verberantes dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 314:1)
in reliqua acie simul est clamor proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam viderent, non modo non temptato certamine sed ne clamore quidem reddito, integri intactique fugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 420:2)
terga caesa suomet ipsorum certamine in turba impedientium fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 421:2)
dein postquam cadentibus primis iam ad se quisque perventuram caedem cernebat, terga vertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 135:4)
lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 253:1)
iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis haec est inquit, milites, pugna, quam poposcistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 255:3)
dein, postquam nullo loco constabat acies, terga vertunt consternatique et praeter castra etiam sua pavore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt, quam in conspectu Praeneste fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 304:1)
et cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla vis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad unum omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:3)
equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere memoriam nova gloria patereris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 127:1)
alia , priusquam ad coniectum teli veniret, terga vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 271:2)
Aequis Volscisque, aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se moverint, ab tergo erimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 310:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION