라틴어 문장 검색

Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae; in die illa dilatabuntur fines tui.
(불가타 성경, 미카서, 7장11)
" Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
(불가타 성경, 나훔서, 2장10)
et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora.
(불가타 성경, 나훔서, 3장3)
Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius.
(불가타 성경, 나훔서, 3장9)
Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장4)
Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장3)
Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장5)
" Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장8)
Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장2)
Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장10)
Quod si dixerit Edom: "Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt", haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'.
(불가타 성경, 말라키서, 1장4)
Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: "Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel".
(불가타 성경, 말라키서, 1장5)
Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis.
(불가타 성경, 말라키서, 3장6)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장3)
et circumciderunt pueros incircumcisos, quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장46)

SEARCH

MENU NAVIGATION