라틴어 문장 검색

qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestres navalesque copias commemorando:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 372:1)
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 531:1)
quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres navalesque accersat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 533:1)
in comparanda impigre classe C. Livium praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 31:1)
omnibus iam satis comparatis M'. Acilius consul edixit ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 40:1)
id ut ab se munus Romani acciperent, petere sese, et classem suo sumptu comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 47:1)
sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnes Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 55:1)
nunc duo maximi reges Asiae Europaeque viribus adversus unum populum, ut meam utramque fortunam taceam, patrum certe aetate ne uni quidem Epirotarum regi parem (qui quid tandem erat vobiscum comparatus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 80:2)
nunc quoque accersas censeo omnes navales terrestresque copias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 87:1)
ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 89:1)
mandata erant ut ab rege peterent, primum ut ipse coactis rursus terrestribus navalibusque copiis in Graeciam traiceret, deinde, si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 312:1)
auxilia terrestria navaliaque affirmavit missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 315:4)
ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum - audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestresque parare copias - an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 473:1)
is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 8:3)
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 81:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION