라틴어 문장 검색

MYRMECIA autem uocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem mouent:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 53:1)
dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 53:6)
Pituita autem sicca et arida dolorem quidem mouet, sed maturius desinit, nisi quid exulcerauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:5)
Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:1)
si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte uenae tument, si firmo corpore materia superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:5)
si minor uis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 7:4)
Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas mouent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 34:7)
Igitur interdum euenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione neruorum, qua uehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucue sine ratione moueatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:3)
Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus et is operibus, quae superiores partes mouent;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:1)
Si in gingiuis est, mouenturque aliqui dentes, refigi eos oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:4)
Cuius experimento moti quidam auctores parum modum rei cognouerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:4)
Ergo ubi aliquis ingredi ac moueri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina soluuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:4)
sed haec dolorem mouent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 9:2)
In osse usque eo mouendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:1)
Igitur in superioribus palpebris uesicae nasci solent pingues grauesque, quae uix attollere oculos sinunt, leuesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis mouent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION