라틴어 문장 검색

Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)
Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 88:1)
nam ego te aestumatum huic dedi viginti minis, hic autem te ait mittere hinc velle ad patrem, meum ut illic redimat filium, mutatio inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 33)
atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae, adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 26)
mihi in pectore consili * malam rem prius quam ut meum * ut adhuc fuit, mihi corium esse oportet, sincerum atque ut votem verberari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 14)
qua re ut Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos advoles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 10:3)
Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar continuato diem noctemque opere in flumine avertendo huc iam rem deduxerat, ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire, pedites vero tantummodo umeris ac summo pectore exstarent et cum altitudine aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur.
(카이사르, 내란기, 1권 62:1)
Quod si esset factum, futurum, uti ad Gergoviam contigisset, ut detrimentum in bonum verteret, atque qui ante dimicare timuissent, ultro se proelio offerrent.
(카이사르, 내란기, 3권 73:9)
Lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 22:5)
clangoribus alas deest 'cum', ut sit 'alas quatiebant cum clangoribus', ut atque Ixionii vento rota constitit orbis, id est cum vento.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2263)
sic tamen, ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur atque ut, si permanserit tecum, neutri nostrum iudicetur famulus, si forte discesserit, quaeratur utrique fugitivus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 2:2)
Menaechmvs Vt hoc utimur maxime more moro molestoque multum, atque uti quique sunt optumi, maxume morem habent hunc:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 21)
nam ego inveni lepidam sycophantiam, qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam, ut hic eam abducat habeatque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1188)
adeo ut duces Alexandri nonnihil ipso spectactulo percussi regem interpellarent atque ut noctu praelium committeret ei auctores erant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:6)
uerum ut spes fefellit, destitutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia quoque militum et commoda ueteranorum protrahi ac differri necesse esset, calumniis rapinisque intendit animum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 32장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION