라틴어 문장 검색

huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis quod tibi et quia perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 2:4)
Cum autem ego te non tam vitandi laboris mei causa quam quia tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es expertus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 2:2)
Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:2)
et hoc ideo, quia, ut diximus, he- roum animae habitant vel in fontibus vel in nemoribus, ut "lucis habitamus opacis riparumque toros et prata recentia rivis incolimus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 403)
Ex prioribus quaedam sine sensu sunt, ut liber, quem minutioribus litteris scriptum saepe proiecimus et mendosum laceravimus, ut vestimenta, quae, quia displicebant, scidimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 138:1)
metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 277:1)
aut ideo non exaudire quia iam illi mortui sint, aut a praetereuntibus vocatos non exaudire, aut certe in ea parte sitos, ut nec vocati exaudiant, quia fuit et alius mos, ut eos qui in aliena terra perissent vocarent, ut est et magna manes ter voce vocavi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2195)
Rex responsum dedit peremptorium se nec obolum quidem remittere velle ex summa quae in comitiis concessa fuerat, tum quia exemplum eius alias provincias animare possit ad similem mitigationem poscendam, tum praecipue quia nunquam esset passurus ut vulgus ignobile ordinum munificentiam frustraretur, in quorum consensu etiam plebis ipsius vota concluderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:8)
Catilina et Milo et Verres et Antonius hanc illi famam circumdederunt, non quia tanti fuerit rei publicae malos ferre cives, ut uberem ad dicendum materiam oratores haberent, sed, ut subinde admoneo, quaestionis meminerimus sciamusque nos de ea re loqui, quae facilius turbidis et inquietis temporibus existit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 6:2)
sane bene addidit 'Lavina', ut ostenderet ad quam partem Italiae venisset Aeneas, quia et multi alii eo tempore ad Italiam venerant, ut Capys, qui Capuam, Polites, qui Politorium condiderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 230)
hic in tribus a bu- colico carmine, sed cum excusatione discessit, ut in genethliaco Salonini et in Sileni theologia, vel ut ex insertis altioribus rebus posset placere, vel quia tot varietates implere non poterat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 137)
nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblectarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 1:2)
Sic autem vitiis inretitos, si et hoc in conviviis exegerit loquendi ordo, feriet philosophia non sentientes, ut Liber pater thyrso ferit per obliquationem circumfusae hederae latente mucrone, quia non ita profitebitur in convivio censorem ut palam vitia castiget:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 22:1)
('si' hoc loco pro dubitativa) posita est, ut est "infesto fulmine Morti, si mereor, demitte", quia alibi confirmativam posuit, (ut "vestro) si munere tellus" et "si nona diem mortalibus almum". pariter similiter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1892)
Multa enim, inquam, sunt quae faciunt fidem, sed quia rationes non sunt, nec argumenta esse possunt, ut visus facit fidem his quae videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION