라틴어 문장 검색

avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam, elicuit comiter sciscitando ut fateretur esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 359:2)
utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri quam nos de tua verius est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 130:2)
acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 312:1)
et Romani fatebantur nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, cum quaereretur quaenam prima causa obstinatos movisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere visos aiebant vesanosque voltus et furentia ora;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 371:1)
adversus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse, timebantque, ne arguendo abalienarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 24:1)
sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 352:1)
et, quoniam ne victi quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis vestimentis sub iugum missurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 45:2)
equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me vel devovere pro populo Romano legionibusque vel in medios immittere hostes paratus sum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 52:1)
laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanae iuventutis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 205:1)
ibi qui essent fateri Romanum ausum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 513:2)
secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 556:1)
et si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 167:1)
inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam occasionem fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 358:1)
adversus ea oratio consulis haud sane laeta fuit magis fatentis ea quae diceret vera quam facilia factu esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 492:1)
consultique iterum a M. Aemilio praetore patres omnibus imperii viribus fateri coacti nihil iam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum expleta consulere sibimet ipsos in reliquum pro praesenti fortuna iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION