라틴어 문장 검색

Si imagines fallunt, ante omnia videndum est, tristes, an hilares sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 20:1)
Interest etiam, is ipse sine causa subinde rideat, an moestus demissusque sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 22:2)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an quum febris non levetur, aut levata quoque ea somnus urgeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:5)
posteroque die videre, plenius corpus sit, an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:4)
Ergo etiam ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis, an calefacientia leniant, et iis uti, quae experimentum approbarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 7:7)
Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius, an frigida utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 4:2)
Verum tamen, quia quaedam vicina sunt, interestque, vulnus in summa parte sit, an penitus penetraverit, necessarium est notas subjicere, per quas quid intus ictum sit, scire possimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 13:4)
Ex his autem colligi potest, id quoque quod alia parte dependens, alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam, an fibulam postulet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 40:5)
sed videndum est, pus supra articulum, an infra nascatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 62:5)
simul etiam protinus humida, an siccior sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 46:4)
Simplices vero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 48:4)
Linteolo an excipiatur, nihil interest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 9:6)
Postero die rursus iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 4:2)
At si anus ipse, vel os vulvae procidit, nam id quoque interdum fit, considerari debet, purum ne id sit, quod provolutum est, an humore mucoso circumdatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 33:1)
potest dubitari secunda valetudo medicinae, an corporis beneficio contigerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION