라틴어 문장 검색

Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo genere uictus adhibito, qui supra conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:4)
Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 2:4)
frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut uires conseruentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:2)
tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 26장 1:6)
perfricandae uehementer inferiores partes, leuior frictio adhibenda thoraci ori capiti;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:2)
At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:1)
Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore uehemens toti inferiori parti adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:1)
At si ex faucibus interioribusue partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:1)
Exercitatio primo leuis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moueat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:5)
interdum aluus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:6)
Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:2)
adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:3)
Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, ualentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 10:1)
Tum si satis ualet, gestando aegrum digerere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 2:1)
Praecipueque ad id ualet uel trifolii semen uel cuminum uel apium uel serpullum uel cytisus uel portulaca uel nepeta uel thymum uel hysopum uel satureia:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION