라틴어 문장 검색

ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere pisces eas sibi relaturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 3:1)
Quanquam autem nondum aetate constanti ueterem ciuitatis exoletumque morem ac tantum in domo sua haerentem obstinatissime retinuit, ut liberti seruique bis die frequentes adessent ac mane saluere, uesperi ualere sibi singuli dicerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 4:1)
Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuae gratia plurimum ualuit et mortuae testamento paene ditatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 5장 2:1)
Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 21장 1:1)
ac tantum potentia ualuit, ut damnatum repetundis consularem uirum, ingens praemium pactus, prius quam plane restitutionem ei impetrasset, non dubitaret in senatum ad agendas gratias introducere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 2:3)
Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia singulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:1)
in prouincia singularem innocentiam praestitit biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 5장 1:2)
id ualet gallinacei rostrum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 18장 1:3)
memoria[e] singularis, docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 3장 1:3)
Ergo qui relicti erant, proditos se rati ne conspectum quidem hostis sustinere valuerunt, cum vel pauciores locum obtinere potuissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 6:2)
Inter quae Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuerat et mox Alexander adsuevit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 27:1)
Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur, se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 8:1)
"Sed si me sequi vultis, valeo, amici."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 11:23)
"hostium manus saepe evitavit, suorum effugere non valuit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:28)
scilicet res secundae valent commutare naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION