라틴어 문장 검색

Carthaginienses, quamquam fessos labore ac volneribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat, tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tempus, prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese, quando in armis parum praesidii foret, defensuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 233:1)
inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme semermium evasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 244:1)
pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 340:3)
quod relicum peditum erat obliquo constituerunt colle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 488:3)
itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 491:1)
moram pugnandi nullam fecit, ut ipso certamine averteret ab conspectu transeuntium per colles equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 493:1)
tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 496:1)
ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum, quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis ut Hispaniam non Hibero amne tenus, sed qua terrarum ultimas finit Oceanus, domitam armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 578:1)
Castra Romana potius Carthaginis portis immineant quam nos iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 681:1)
uno vallo et navalia castra amplectitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 494:1)
Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 36:1)
inde, cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam a Carthagine petens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 110:1)
biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 393:1)
ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 407:1)
cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret simul neglegentia cum audacia hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 409:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION